Encontrados 398 resultados para: Tunc
Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes (Prophetia Danielis 3, 51)
Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt Vere rex. (Prophetia Danielis 3, 91)
Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis. (Prophetia Danielis 3, 93)
Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis. (Prophetia Danielis 3, 97)
Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldæi, et aruspices, et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi (Prophetia Danielis 4, 4)
Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, cœpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)
Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quæ asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem et biberunt in eis rex, et optimates eius, uxores et concubinæ illius. (Prophetia Danielis 5, 3)
Tunc facies regis commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad seinvicem collidebantur. (Prophetia Danielis 5, 6)
Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi. (Prophetia Danielis 5, 8)
Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. (Prophetia Danielis 5, 29)
Tunc principes, et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei Dari rex in æternum vive (Prophetia Danielis 6, 6)
Tunc respondentes dixerunt coram rege Daniel de filiis captivitatis Iuda, non curavit de lege tua, et de edicto, quod constituisti sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua. (Prophetia Danielis 6, 13)
