Encontrados 398 resultados para: Tunc
tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum (Liber Sapientiae 5, 1)
et tecum sapientia quæ novit opera tua quæ et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in præceptis tuis (Liber Sapientiae 9, 9)
ostendens per sitim quæ tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares (Liber Sapientiae 11, 9)
acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere cœpit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia (Liber Sapientiae 14, 15)
propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt (Liber Sapientiae 16, 25)
de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse (Liber Sapientiae 18, 13)
tetigit autem tunc et justos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira (Liber Sapientiae 18, 20)
cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur (Liber Ecclesiasticus 18, 6)
tunc præcepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo (Liber Ecclesiasticus 24, 12)
relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur (Liber Ecclesiasticus 28, 2)
qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit (Liber Ecclesiasticus 33, 4)
tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres (Liber Ecclesiasticus 48, 21)
