Encontrados 1188 resultados para: Terra Distributio
non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Ægyptum et in Assyriis pollutum comedit (Prophetia Osee 9, 3)
et avolabunt quasi avis ex Ægypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus (Prophetia Osee 11, 11)
et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis (Prophetia Osee 12, 9)
ego autem Dominus Deus tuus ex terra Ægypti et Deum absque me nescies et salvator non est præter me (Prophetia Osee 13, 4)
ego cognovi te in deserto in terra solitudinis (Prophetia Osee 13, 5)
ante faciem ejus ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum (Prophetia Ioel 2, 3)
a facie ejus contremuit terra moti sunt cæli sol et luna obtenebrati sunt et stellæ retraxerunt splendorem suum (Prophetia Ioel 2, 10)
noli timere terra exulta et lætare quoniam magnificavit Dominus ut faceret (Prophetia Ioel 2, 21)
et dabo prodigia in cælo et in terra sanguinem et ignem et vaporem fumi (Prophetia Ioel 2, 30)
et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur cæli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israël (Prophetia Ioel 3, 16)
Ægyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Juda et effuderint sanguinem innocentem in terra sua (Prophetia Ioel 3, 19)
ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei (Prophetia Amos 2, 10)
