Encontrados 3022 resultados para: Sun
vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt (Liber Ieremiae 4, 24)
aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini et a facie iræ furoris ejus (Liber Ieremiae 4, 26)
a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes universæ urbes derelictæ sunt et non habitat in eis homo (Liber Ieremiae 4, 29)
ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini judicium Dei sui (Liber Ieremiae 5, 4)
idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum confortatæ sunt aversiones eorum (Liber Ieremiae 5, 6)
super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et jurant in his qui non sunt dii saturavi eos et mœchati sunt et in domo meretricis luxuriabantur (Liber Ieremiae 5, 7)
equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat (Liber Ieremiae 5, 8)
ascendite muros ejus et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines ejus quia non sunt Domini (Liber Ieremiae 5, 10)
quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros (Liber Ieremiae 5, 26)
sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenæ dolo ideo magnificati sunt et ditati (Liber Ieremiae 5, 27)
incrassati sunt et inpinguati et præterierunt sermones meos pessime causam non judicaverunt causam pupilli non direxerunt et judicium pauperum non judicaverunt (Liber Ieremiae 5, 28)
stupor et mirabilia facta sunt in terra (Liber Ieremiae 5, 30)