Encontrados 338 resultados para: Spiritus
stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis (Liber Ieremiae 10, 14)
stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio ejus nec est spiritus in eis (Liber Ieremiae 51, 17)
RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus (Lamentationes 4, 20)
aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et justificationem Domino (Liber Baruch 2, 17)
et nunc Domine omnipotens Deus Israël anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te (Liber Baruch 3, 1)
ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis (Liber Baruch 6, 24)
similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat (Liber Baruch 6, 60)
et unumquodque coram facie sua ambulabat ubi erat impetus spiritus illuc gradiebantur nec revertebantur cum ambularent (Prophetia Ezechielis 1, 12)
quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rotæ pariter levabantur sequentes eum spiritus enim vitæ erat in rotis (Prophetia Ezechielis 1, 20)
cum euntibus ibant et cum stantibus stabant et cum elevatis a terra pariter elevabantur et rotæ sequentes ea quia spiritus vitæ erat in rotis (Prophetia Ezechielis 1, 21)
et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me (Prophetia Ezechielis 2, 2)
et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnæ benedicta gloria Domini de loco suo (Prophetia Ezechielis 3, 12)
