Encontrados 338 resultados para: Spiritus
concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos (Liber Isaiae 33, 11)
requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quæsivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus ejus ipse congregavit ea (Liber Isaiae 34, 16)
Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me (Liber Isaiae 38, 16)
exsiccatum est fænum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere fænum est populus (Liber Isaiae 40, 7)
accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus ejus (Liber Isaiae 48, 16)
non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam (Liber Isaiae 57, 16)
et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam ejus cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit (Liber Isaiae 59, 19)
hoc fœdus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quæ posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum (Liber Isaiae 59, 21)
spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et prædicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem (Liber Isaiae 61, 1)
quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor ejus fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ (Liber Isaiae 63, 14)
ecce servi mei lætabuntur et vos confundemini ecce servi mei laudabunt præ exultatione cordis et vos clamabitis præ dolore cordis et præ contritione spiritus ululabitis (Liber Isaiae 65, 14)
spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar judicia mea cum eis (Liber Ieremiae 4, 12)
