Encontrados 2792 resultados para: Sit
de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere (Liber Numeri 1, 42)
omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur (Liber Numeri 2, 16)
et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti (Liber Numeri 2, 23)
cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua (Liber Numeri 3, 27)
at vero de Merari erunt populi Moolitæ et Musitæ recensiti per nomina sua (Liber Numeri 3, 33)
mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt (Liber Numeri 4, 7)
super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cujus pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quæ in sanctuario sunt (Liber Numeri 4, 16)
alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur (Liber Numeri 4, 20)
omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 46)
sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia (Liber Numeri 5, 8)
cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput ejus et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiæ ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit (Liber Numeri 5, 18)
scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit (Liber Numeri 5, 23)
