Encontrados 1424 resultados para: Sicut
ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi prævaricati sunt in me (Prophetia Osee 6, 7)
noli lætari Israël noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici (Prophetia Osee 9, 1)
profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum (Prophetia Osee 9, 9)
quasi uvas in deserto inveni Israël quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt (Prophetia Osee 9, 10)
consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuæ vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo ejus qui judicavit Baal in die prœlii matre super filios adlisa (Prophetia Osee 10, 14)
quomodo dabo te Ephraim protegam te Israël quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est pænitudo mea (Prophetia Osee 11, 8)
et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis (Prophetia Osee 12, 9)
idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus præteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario (Prophetia Osee 13, 3)
et ero eis quasi leæna sicut pardus in via Assyriorum (Prophetia Osee 13, 7)
convertentur sedentes in umbra ejus vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale ejus sicut vinum Libani (Prophetia Osee 14, 8)
sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam velut populus fortis præparatus ad prœlium (Prophetia Ioel 2, 5)
sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum vir in viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suis (Prophetia Ioel 2, 7)