Encontrados 342 resultados para: Septem Signacula
obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Juda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini (Liber II Paralipomenon 29, 21)
feceruntque filii Israël qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitæ quoque et sacerdotes per organa quæ suo officio congruebant (Liber II Paralipomenon 30, 21)
et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 30, 22)
placuitque universæ multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio (Liber II Paralipomenon 30, 23)
Ezechias enim rex Juda præbuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo (Liber II Paralipomenon 30, 24)
feceruntque filii Israël qui repperti fuerant ibi phase in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus (Liber II Paralipomenon 35, 17)
filii Phessur mille ducenti quadraginta septem (Liber Esdrae 2, 38)
filii Arim mille decem et septem (Liber Esdrae 2, 39)
exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentæ (Liber Esdrae 2, 65)
et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia quoniam lætificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assur ad eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël (Liber Esdrae 6, 22)
a facie enim regis et septem consiliatorum ejus missus es ut visites Judæam et Hierusalem in lege Dei tui quæ est in manu tua (Liber Esdrae 7, 14)
sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israël vitulos duodecim pro omni Israël arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino (Liber Esdrae 8, 35)
