Encontrados 1284 resultados para: Sanctus Terra
audite verbum Domini filii Israël quia judicium Domino cum habitatoribus terræ non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra (Prophetia Osee 4, 1)
propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre cæli sed et pisces maris congregabuntur (Prophetia Osee 4, 3)
reversi sunt ut essent absque jugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguæ suæ ista subsannatio eorum in terra Ægypti (Prophetia Osee 7, 16)
non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Ægyptum et in Assyriis pollutum comedit (Prophetia Osee 9, 3)
non faciam furorem iræ meæ non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem (Prophetia Osee 11, 9)
et avolabunt quasi avis ex Ægypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus (Prophetia Osee 11, 11)
et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis (Prophetia Osee 12, 9)
ego autem Dominus Deus tuus ex terra Ægypti et Deum absque me nescies et salvator non est præter me (Prophetia Osee 13, 4)
ego cognovi te in deserto in terra solitudinis (Prophetia Osee 13, 5)
ante faciem ejus ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum (Prophetia Ioel 2, 3)
a facie ejus contremuit terra moti sunt cæli sol et luna obtenebrati sunt et stellæ retraxerunt splendorem suum (Prophetia Ioel 2, 10)
noli timere terra exulta et lætare quoniam magnificavit Dominus ut faceret (Prophetia Ioel 2, 21)