Encontrados 149 resultados para: Sanctum

  • et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum qui ponitis Fortunæ mensam et libatis super eam (Liber Isaiae 65, 11)

  • et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini (Liber Isaiae 66, 20)

  • et omnem vallem cadaverum et cineris et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portæ Equorum orientalis sanctum Domini non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum (Liber Ieremiae 31, 40)

  • adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum juxta omnia quæ fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israël (Liber Ieremiae 50, 29)

  • idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor (Prophetia Ezechielis 5, 11)

  • et vos domus Israël hæc dicit Dominus Deus singuli post idola vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non audieritis me et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris (Prophetia Ezechielis 20, 39)

  • sacerdotes ejus contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum (Prophetia Ezechielis 22, 26)

  • et ingressi sunt ad gentes ad quas introjerunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra ejus egressi sunt (Prophetia Ezechielis 36, 20)

  • idcirco dices domui Israël hæc dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israël sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis (Prophetia Ezechielis 36, 22)

  • ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem in sollemnitatibus ejus sic erunt civitates desertæ plenæque gregibus hominum et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 36, 38)

  • et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël et non polluam nomen sanctum meum amplius et scient gentes quia ego Dominus Sanctus Israël (Prophetia Ezechielis 39, 7)

  • et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi et dixit ad me hoc est sanctum sanctorum (Prophetia Ezechielis 41, 4)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina