Encontrados 901 resultados para: Rio
cluserunt ostia quæ erant in porticu et extinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël (Liber II Paralipomenon 29, 7)
obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Juda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini (Liber II Paralipomenon 29, 21)
perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum ejus in universum Israël et Judam juxta quod rex jusserat prædicantes filii Israël revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israël et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum (Liber II Paralipomenon 30, 6)
Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini (Liber II Paralipomenon 31, 2)
post quem Jeihel et Azazias et Naath et Asaël et Jerimoth Jozabath quoque et Helihel et Jesmachias et Maath et Banajas præpositi sub manibus Choneniæ et Semei fratris ejus ex imperio Ezechiæ regis et Azariæ pontificis domus Domini ad quos omnia pertinebant (Liber II Paralipomenon 31, 13)
exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus juxta divisiones suas (Liber II Paralipomenon 31, 16)
post quæ et hujuscemodi veritatem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Judam obsedit civitates munitas volens eas capere (Liber II Paralipomenon 32, 1)
congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt cunctos fontes et rivum qui fluebat in medio terræ dicentes ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam (Liber II Paralipomenon 32, 4)
viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem quæ est cum eo multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo (Liber II Paralipomenon 32, 7)
quæ postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Juda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens (Liber II Paralipomenon 32, 9)
hæc dicit Sennacherib rex Assyriorum in quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 32, 10)
num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum (Liber II Paralipomenon 32, 11)