Encontrados 901 resultados para: Rio
Falel filius Ozi contra flexuram et turrem quæ eminet de domo regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaja filius Pheros (Liber Nehemiae 3, 25)
miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis juxta sermonem priorem (Liber Nehemiae 6, 4)
et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiæ filius Matthaniæ filius Michæ de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei (Liber Nehemiae 11, 22)
igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo (Liber Nehemiae 13, 30)
Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quæ est in superioribus Galileæ supra Naasson post viam quæ ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet (Liber Thobis 1, 1)
cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit (Liber Thobis 1, 2)
numquid et me occidere vis sicut et jam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suæ et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit (Liber Thobis 3, 10)
sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam (Liber Thobis 3, 11)
tunc Rafaël angelus adprehendit dæmonium et religavit eum in deserto superioris Ægypti (Liber Thobis 8, 3)
Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et ipse ædificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis (Liber Iudith 1, 1)
anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum (Liber Iudith 1, 5)
in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum (Liber Iudith 1, 6)