Mosaico decorativo

Encontrados 621 resultados para: Regis

  • cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque est populus hujuscemodi verbis Ezechiæ regis Juda (Liber II Paralipomenon 32, 8)

  • num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum (Liber II Paralipomenon 32, 11)

  • et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio (Liber II Paralipomenon 32, 21)

  • salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Hierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et præstitit ei quietem per circuitum (Liber II Paralipomenon 32, 22)

  • idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque conpedibus duxerunt Babylonem (Liber II Paralipomenon 33, 11)

  • et præcepit Helciæ et Ahicam filio Saphan et Abdon filio Micha Saphan quoque scribæ et Asajæ servo regis dicens (Liber II Paralipomenon 34, 20)

  • dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia boumque tria milia hæc de regis universa substantia (Liber II Paralipomenon 35, 7)

  • præparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo Levitæ quoque in turmis juxta regis imperium (Liber II Paralipomenon 35, 10)

  • porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo juxta præceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis janitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos (Liber II Paralipomenon 35, 15)

  • omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini juxta præceptum regis Josiæ (Liber II Paralipomenon 35, 16)

  • universaque vasa domus Domini tam majora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem (Liber II Paralipomenon 36, 18)

  • anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiæ suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui jussit prædicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens (Liber II Paralipomenon 36, 22)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina