Encontrados 20233 resultados para: Re
exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt (Liber Numeri 35, 32)
ne polluatis terram habitationis vestræ quæ insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per ejus sanguinem qui alterius sanguinem fuderit (Liber Numeri 35, 33)
tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri (Liber Numeri 36, 2)
quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur (Liber Numeri 36, 3)
atque ita fiet ut cum jobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat (Liber Numeri 36, 4)
respondit Moses filiis Israël et Domino præcipiente ait recte tribus filiorum Joseph locuta est (Liber Numeri 36, 5)
ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua (Liber Numeri 36, 7)
et cunctæ feminæ maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis (Liber Numeri 36, 8)
hæc sunt verba quæ locutus est Moses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum (Liber Deuteronomii 1, 1)
undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne (Liber Deuteronomii 1, 2)
quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus ut diceret eis (Liber Deuteronomii 1, 3)
postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai (Liber Deuteronomii 1, 4)