Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • trans Jordanem in terra Moab cœpitque Moses explanare legem et dicere (Liber Deuteronomii 1, 5)

  • Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis (Liber Deuteronomii 1, 6)

  • revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et juxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Eufraten (Liber Deuteronomii 1, 7)

  • en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Jacob ut daret illam eis et semini eorum post eos (Liber Deuteronomii 1, 8)

  • dixique vobis illo in tempore (Liber Deuteronomii 1, 9)

  • non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellæ cæli plurimæ (Liber Deuteronomii 1, 10)

  • non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac jurgia (Liber Deuteronomii 1, 12)

  • tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere (Liber Deuteronomii 1, 14)

  • tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula (Liber Deuteronomii 1, 15)

  • præcepique eis dicens audite illos et quod justum est judicate sive civis sit ille sive peregrinus (Liber Deuteronomii 1, 16)

  • nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cujusquam personam quia Dei judicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam (Liber Deuteronomii 1, 17)

  • præcepique omnia quæ facere deberetis (Liber Deuteronomii 1, 18)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina