Encontrados 20233 resultados para: Re
et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos (Prophetia Habacuc 2, 5)
numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis (Prophetia Habacuc 2, 7)
quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terræ civitatis et omnium habitantium in ea (Prophetia Habacuc 2, 8)
væ qui congregat avaritiam malam domui suæ ut sit in excelso nidus ejus et liberari se putat de manu mali (Prophetia Habacuc 2, 9)
quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter juncturas ædificiorum est respondebit (Prophetia Habacuc 2, 11)
quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquæ operientes mare (Prophetia Habacuc 2, 14)
repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexteræ Domini et vomitus ignominiæ super gloriam tuam (Prophetia Habacuc 2, 16)
quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terræ et civitatis et omnium habitantium in ea (Prophetia Habacuc 2, 17)
quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor ejus ut faceret simulacra muta (Prophetia Habacuc 2, 18)
væ qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus ejus (Prophetia Habacuc 2, 19)
Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiæ recordaberis (Prophetia Habacuc 3, 2)
ante faciem ejus ibit mors et egredietur diabolus ante pedes ejus (Prophetia Habacuc 3, 5)