Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • Et confortabitur rex Austri et de principibus eius prævalebit super eum, et dominabitur ditione multa enim dominatio eius. (Prophetia Danielis 11, 5)

  • Et post finem annorum fœderabuntur filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus. (Prophetia Danielis 11, 6)

  • Et stabit de germine radicum eius plantatio et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis Aquilonis et abutetur eis, et obtinebit. (Prophetia Danielis 11, 7)

  • Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in Ægyptum ipse prævalebit adversus regem Aquilonis. (Prophetia Danielis 11, 8)

  • Et intrabit in regnum rex Austri, et revertetur ad terram suam. (Prophetia Danielis 11, 9)

  • Filii autem eius provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum et veniet properans, et inundans et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robere eius. (Prophetia Danielis 11, 10)

  • Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus regem Aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius. (Prophetia Danielis 11, 11)

  • Convertetur enim rex Aquilonis, et præparabit multitudinem multo maiorem quam prius et in fine temporum, annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis. (Prophetia Danielis 11, 13)

  • Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent. (Prophetia Danielis 11, 14)

  • Et venit rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi eius ad resistendum, et non erit fortitudo. (Prophetia Danielis 11, 15)

  • Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud et non stabit, nec illius erit. (Prophetia Danielis 11, 17)

  • Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium eius convertetur in eum. (Prophetia Danielis 11, 18)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina