Encontrados 20233 resultados para: Re
Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus et ecce Michaël unus de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. (Prophetia Danielis 10, 13)
Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc, visio in dies. (Prophetia Danielis 10, 14)
Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram, et tacui. (Prophetia Danielis 10, 15)
Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. (Prophetia Danielis 10, 16)
Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. (Prophetia Danielis 10, 17)
et dixit Noli timere vir desideriorum pax tibi confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi Loquere Domine mi, quia confortasti me. (Prophetia Danielis 10, 19)
Et ait Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut praëlier adversum principem Persarum. cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens. (Prophetia Danielis 10, 20)
Verumtamen annunciabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester. (Prophetia Danielis 10, 21)
Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur, et roboraretur. (Prophetia Danielis 11, 1)
Et nunc veritatem annunciabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ. (Prophetia Danielis 11, 2)
Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa et faciet quod placuerit ei. (Prophetia Danielis 11, 3)
Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in quattuor ventos caëli sed non in posteros eius, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est. lacerabitur enim regnum eius etiam in externos, exceptis his. (Prophetia Danielis 11, 4)