Encontrados 20233 resultados para: Re
Adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini. (Prophetia Danielis 9, 21)
Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque Daniel nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres. (Prophetia Danielis 9, 22)
Ab exordio precum tuarum egressus est sermo ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem. (Prophetia Danielis 9, 23)
Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. (Prophetia Danielis 9, 24)
Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna intellexitque sermonem intelligentia enim est opus in visione. (Prophetia Danielis 10, 1)
panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum donec complerentur trium hebdomadarum dies. (Prophetia Danielis 10, 3)
Et levavi oculos meos, et vidi et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obrizo (Prophetia Danielis 10, 5)
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. (Prophetia Danielis 10, 8)
Et audivi vocem sermonum eius et audiens iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ. (Prophetia Danielis 10, 9)
Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum. (Prophetia Danielis 10, 10)
Et dixit ad me Daniel vir desideriorum, intellige verba, quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. (Prophetia Danielis 10, 11)
Et ait ad me Noli metuere Daniel quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)