Encontrados 20233 resultados para: Re
stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum (Liber Isaiae 19, 11)
Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens (Liber Isaiae 19, 14)
et non erit Ægypto opus quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem (Liber Isaiae 19, 15)
in die illa erit Ægyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam (Liber Isaiae 19, 16)
et erit terra Juda Ægypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam (Liber Isaiae 19, 17)
in die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti et titulus juxta terminum ejus Domini (Liber Isaiae 19, 19)
et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos (Liber Isaiae 19, 20)
et percutiet Dominus Ægyptum plaga et sanabit eam et revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos (Liber Isaiae 19, 22)
cui benedixit Dominus exercituum dicens benedictus populus meus Ægypti et opus manuum mearum Assyrio hereditas autem mea Israël (Liber Isaiae 19, 25)
in anno quo ingressus est Tharthan in Azotum cum misisset eum Sargon rex Assyriorum et pugnasset contra Azotum et cepisset eam (Liber Isaiae 20, 1)
in tempore illo locutus est Dominus in manu Isajæ filii Amos dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tua tolle de pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et disculciatus (Liber Isaiae 20, 2)
sic minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti et transmigrationem Æthiopiæ juvenum et senum nudam et disculciatam discopertis natibus ignominiam Ægypti (Liber Isaiae 20, 4)