Encontrados 20233 resultados para: Re
sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate (Liber Isaiae 17, 13)
in tempore vespere et ecce turbatio in matutino et non subsistet hæc est pars eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos (Liber Isaiae 17, 14)
omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubæ audietis (Liber Isaiae 18, 3)
ante messem enim totus effloruit et inmatura perfectio germinabit et præcidentur ramusculi ejus falcibus et quæ derelicta fuerint abscidentur excutientur (Liber Isaiae 18, 5)
et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ et æstate perpetua erunt super eum volucres et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt (Liber Isaiae 18, 6)
in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cujus diripuerunt flumina terram ejus ad locum nominis Domini exercituum montem Sion (Liber Isaiae 18, 7)
onus Ægypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Ægyptum et movebuntur simulacra Ægypti a facie ejus et cor Ægypti tabescet in medio ejus (Liber Isaiae 19, 1)
et concurrere faciam Ægyptios adversum Ægyptios et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum civitas adversus civitatem regnum adversus regnum (Liber Isaiae 19, 2)
et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium et rex fortis dominabitur eorum ait Dominus Deus exercituum (Liber Isaiae 19, 4)
et arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque siccabitur (Liber Isaiae 19, 5)
nudabitur alveus rivi a fonte suo et omnis sementis inrigua siccabitur arescet et non erit (Liber Isaiae 19, 7)
et mærebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum et expandentes rete super faciem aquæ marcescent (Liber Isaiae 19, 8)