Encontrados 750 resultados para: Quid
et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad æmulum tuum (Liber I Samuelis 28, 16)
dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebræi isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israël et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc (Liber I Samuelis 29, 3)
dixitque David ad Achis quid enim feci et quid invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis (Liber I Samuelis 29, 8)
et ingressus est Joab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit (Liber II Samuelis 3, 24)
quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus (Liber II Samuelis 7, 20)
et ait ad eam rex quid causæ habes quæ respondit heu mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus (Liber II Samuelis 14, 5)
et dixit rex Sibæ quid sibi volunt hæc responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatæ ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto (Liber II Samuelis 16, 2)
et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviæ dimittite eum maledicat Dominus enim præcepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit (Liber II Samuelis 16, 10)
dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus (Liber II Samuelis 16, 20)
ait autem Absalom vocate et Husai Arachiten et audiamus quid etiam ipse dicat (Liber II Samuelis 17, 5)
rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab quid inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Joab quid vis currere fili mi non eris boni nuntii bajulus (Liber II Samuelis 18, 22)
qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit Chusi (Liber II Samuelis 18, 23)
