Encontrados 750 resultados para: Quid
et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum in manu Ahab ut interficiat me (Liber I Regum 18, 9)
numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de prophetis Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua (Liber I Regum 18, 13)
cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia (Liber I Regum 19, 9)
quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncæ et ecce vox ad eum dicens quid agis hic Helia (Liber I Regum 19, 13)
accedens autem propheta ad regem Israël dixit ei vade et confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te (Liber I Regum 20, 22)
ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non comedis panem (Liber I Regum 21, 5)
dixit autem Heliseus ad regem Israël quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuæ et ait illi rex Israël quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab (Liber II Regum 3, 13)
cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid habes in domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea nisi parum olei quo unguear (Liber II Regum 4, 2)
dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militiæ quæ respondit in medio populi mei habito (Liber II Regum 4, 13)
et ait quid ergo vult ut faciam ei dixitque Giezi ne quæras filium enim non habet et vir ejus senex est (Liber II Regum 4, 14)
et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocyntidas agri et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti nesciebat enim quid esset (Liber II Regum 4, 39)
consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus (Liber II Regum 6, 15)
