Encontrados 4890 resultados para: Pugna Autem Asor
dixit autem Judith ad omnem populum audite me fratres suspendite caput hoc super muros nostros (Liber Iudith 14, 1)
mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holofernis accepitque unusquisque vir arma sua et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu (Liber Iudith 14, 7)
et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant præcipites filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent (Liber Iudith 15, 4)
reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra Assyriorum et prædam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et honestati sunt valde (Liber Iudith 15, 7)
Joachim autem summus pontifex de Hierusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith (Liber Iudith 15, 9)
per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israël (Liber Iudith 15, 13)
porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Judith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo (Liber Iudith 15, 14)
Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminæ et confudit eum (Liber Iudith 16, 7)
qui autem timent te magni erunt apud te præ omnia (Liber Iudith 16, 19)
erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith (Liber Iudith 16, 24)
post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Judith magna facta est in Bethulia et præclarior erat universæ terræ Israël (Liber Iudith 16, 25)
erat autem diebus festis procedens cum gloria magna (Liber Iudith 16, 27)