Encontrados 4890 resultados para: Pugna Autem Asor
mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam (Liber Iudith 16, 28)
in omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël et post mortem ejus annis multis (Liber Iudith 16, 30)
dies autem victoriæ hujus festivitatem ab Hebræis in numero dierum sanctorum accepit et colitur a Judæis ex illo tempore usque in præsentem diem (Liber Iudith 16, 31)
bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat abundans et præcipuum ponebatur (Liber Esther 1, 7)
erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum atque Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum residere soliti erant (Liber Esther 1, 14)
cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quæ ad cultum muliebrem pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur (Liber Esther 2, 12)
evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quæ non quæsivit muliebrem cultum sed quæcumque voluit Ægæus eunuchus custos virginum hæc ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur (Liber Esther 2, 15)
summa autem epistularum hæc fuit ut omnes provinciæ scirent et pararent se ad prædictam diem (Liber Esther 3, 14)
ingressæ sunt autem puellæ Hester et eunuchi nuntiaveruntque ei quod audiens consternata est et misit vestem ut ablato sacco induerent eum quam accipere noluit (Liber Esther 4, 4)
die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiæ quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus (Liber Esther 5, 1)
traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur jugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cujus crudelitas redundat in regem (Liber Esther 7, 4)
rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum (Liber Esther 7, 7)