Encontrados 2807 resultados para: Populus Israel
tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël (Liber Exodus 34, 23)
dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba hæc quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus (Liber Exodus 34, 27)
videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere (Liber Exodus 34, 30)
venerunt ad eum etiam omnes filii Israël quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai (Liber Exodus 34, 32)
quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata (Liber Exodus 34, 34)
igitur congregata omni turba filiorum Israël dixit ad eos hæc sunt quæ jussit Dominus fieri (Liber Exodus 35, 1)
et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israël iste est sermo quem præcepit Dominus dicens (Liber Exodus 35, 4)
egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Mosi (Liber Exodus 35, 21)
omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quæ jusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt (Liber Exodus 35, 30)
dixitque Moses ad filios Israël ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Juda (Liber Exodus 35, 31)
tradidit eis universa donaria filiorum Israël qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat (Liber Exodus 36, 3)
dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est (Liber Exodus 36, 5)
