Mosaico decorativo

Encontrados 350 resultados para: Pater

  • cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis (Liber Thobis 10, 9)

  • statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus et videbit pater tuus lumen cæli et in aspectu tuo gaudebit (Liber Thobis 11, 8)

  • unde contigit ut exsurgens cæcus pater cœpit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo (Liber Thobis 11, 10)

  • respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus (Liber Thobis 12, 2)

  • sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ adlata sunt sibi adsumere (Liber Thobis 12, 4)

  • et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ adtulerant acceptam habere (Liber Thobis 12, 5)

  • memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est (Liber Iudith 8, 22)

  • putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus (Liber Iob 17, 14)

  • pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam (Liber Iob 29, 16)

  • pater mi probetur Job usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis (Liber Iob 34, 36)

  • quis est pluviæ pater vel quis genuit stillas roris (Liber Iob 38, 28)

  • non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum (Liber Iob 42, 15)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina