Encontrados 350 resultados para: Pater
tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit David pater tuus et feceris juxta omnia quæ præcepi tibi et justitias meas judiciaque servaveris (Liber II Paralipomenon 7, 17)
pater tuus durissimo jugo nos pressit tu leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de onere subleva ut serviamus tibi (Liber II Paralipomenon 10, 4)
dixitque ad eos quid vobis videtur vel respondere quid debeo populo huic qui dixit mihi subleva jugum quod inposuit nobis pater tuus (Liber II Paralipomenon 10, 9)
at illi responderunt ut juvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit jugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei (Liber II Paralipomenon 10, 10)
pater meus inposuit vobis jugum grave et ego majus pondus adponam pater meus cecidit vos flagellis ego vero cædam scorpionibus (Liber II Paralipomenon 10, 11)
locutusque est juxta juvenum voluntatem pater meus grave vobis inposuit jugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit vos flagellis ego vero cædam scorpionibus (Liber II Paralipomenon 10, 14)
ea quæ voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem (Liber II Paralipomenon 15, 18)
fœdus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israël facias eum a me recedere (Liber II Paralipomenon 16, 3)
constituitque militum numeros in cunctis urbibus Judæ quæ erant vallatæ muris præsidiaque disposuit in terra Juda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus (Liber II Paralipomenon 17, 2)
deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et pensitationes cum civitatibus munitissimis in Juda regnum autem tradidit Joram eo quod esset primogenitus (Liber II Paralipomenon 21, 3)
et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojadæ pater illius secum sed interfecit filium ejus qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat (Liber II Paralipomenon 24, 22)
fecitque quod erat rectum in oculis Domini juxta omnia quæ fecerat Amasias pater ejus (Liber II Paralipomenon 26, 4)
