Encontrados 1208 resultados para: Pater Et Filius
in illo tempore respondens Jesus dixit confiteor tibi Pater Domine cæli et terræ quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis (Evangelium secundum Matthaeum 11, 25)
ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te (Evangelium secundum Matthaeum 11, 26)
omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare (Evangelium secundum Matthaeum 11, 27)
dominus est enim Filius hominis etiam sabbati (Evangelium secundum Matthaeum 12, 8)
et stupebant omnes turbæ et dicebant numquid hic est Filius David (Evangelium secundum Matthaeum 12, 23)
sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus (Evangelium secundum Matthaeum 12, 40)
qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis (Evangelium secundum Matthaeum 13, 37)
mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno ejus omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem (Evangelium secundum Matthaeum 13, 41)
nonne hic est fabri filius nonne mater ejus dicitur Maria et fratres ejus Jacobus et Joseph et Simon et Judas (Evangelium secundum Matthaeum 13, 55)
qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es (Evangelium secundum Matthaeum 14, 33)
at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cælestis eradicabitur (Evangelium secundum Matthaeum 15, 13)
respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi (Evangelium secundum Matthaeum 16, 16)