Encontrados 8616 resultados para: Pó
respondensque unus de populo ait jurejurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populus (Liber I Samuelis 14, 28)
quanto magis si comedisset populus de præda inimicorum suorum quam repperit nonne major facta fuisset plaga in Philisthim (Liber I Samuelis 14, 30)
percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis (Liber I Samuelis 14, 31)
et versus ad prædam tulit oves et boves et vitulos et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine (Liber I Samuelis 14, 32)
nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine qui ait prævaricati estis volvite ad me jam nunc saxum grande (Liber I Samuelis 14, 33)
et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi (Liber I Samuelis 14, 34)
et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum (Liber I Samuelis 14, 36)
et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in manu Israël et non respondit ei in die illa (Liber I Samuelis 14, 37)
dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie (Liber I Samuelis 14, 38)
vivit Dominus salvator Israël quia si per Jonathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populo (Liber I Samuelis 14, 39)
et ait ad universum Israël separamini vos in partem unam et ego cum Jonathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac (Liber I Samuelis 14, 40)
et dixit Saul ad Dominum Deum Israël da indicium et deprehensus est Jonathan et Saul populus autem exivit (Liber I Samuelis 14, 41)