Encontrados 8616 resultados para: Pó
porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertum (Liber I Samuelis 13, 18)
porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam (Liber I Samuelis 13, 19)
cumque venisset dies prœlii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Jonathan excepto Saul et Jonathan filio ejus (Liber I Samuelis 13, 22)
porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quæ erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum (Liber I Samuelis 14, 2)
et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Jonathan (Liber I Samuelis 14, 3)
ascendit autem Jonathan reptans manibus et pedibus et armiger ejus post eum itaque alii cadebant ante Jonathan alios armiger ejus interficiebat sequens eum (Liber I Samuelis 14, 13)
et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui jerant ad prædandum obstipuit et conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo (Liber I Samuelis 14, 15)
et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Jonathan et armigerum ejus (Liber I Samuelis 14, 17)
conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum et cædes magna nimis (Liber I Samuelis 14, 20)
et vir Israël sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem (Liber I Samuelis 14, 24)
ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel nullusque adplicuit manum ad os suum timebat enim populus juramentum (Liber I Samuelis 14, 26)
porro Jonathan non audierat cum adiuraret pater ejus populum extenditque summitatem virgæ quam habebat in manu et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi ejus (Liber I Samuelis 14, 27)