Encontrados 8616 resultados para: Pó
at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israël et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum (Liber I Samuelis 15, 30)
dixitque Samuhel ad Isai numquid jam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit (Liber I Samuelis 16, 11)
et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo (Liber I Samuelis 16, 18)
porro Saul et viri Israël congregati venerunt in valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim (Liber I Samuelis 17, 2)
et cassis ærea super caput ejus et lorica hamata induebatur porro pondus loricæ ejus quinque milia siclorum æris (Liber I Samuelis 17, 5)
abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prœlium et nomina trium filiorum ejus qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma (Liber I Samuelis 17, 13)
referebat autem ei populus eundem sermonem dicens hæc dabuntur viro qui percusserit eum (Liber I Samuelis 17, 27)
et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem et respondit ei populus verbum sicut et prius (Liber I Samuelis 17, 30)
et induit Saul David vestimentis suis et inposuit galeam æream super caput ejus et vestivit eum lorica (Liber I Samuelis 17, 38)
accinctus ergo David gladio ejus super veste sua cœpit temptare si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem dixitque David ad Saul non possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit ea (Liber I Samuelis 17, 39)
et consurgentes viri Israël et Juda vociferati sunt et persecuti Philistheos usque dum venirent in vallem et usque ad portas Accaron cecideruntque vulnerati de Philisthim in via Sarim usque ad Geth et usque Accaron (Liber I Samuelis 17, 52)
et revertentes filii Israël postquam persecuti fuerant Philistheos invaserunt castra eorum (Liber I Samuelis 17, 53)