Encontrados 540 resultados para: Omni
et ait rex Israël ad Josaphat est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Jembla dixitque Josaphat ne loquaris rex hoc modo (Liber II Paralipomenon 18, 7)
noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis ejus omni tempore (Liber II Paralipomenon 21, 7)
constituit quoque janitores in portis domus Domini ut non ingrederetur eam inmundus in omni re (Liber II Paralipomenon 23, 19)
sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso (Liber II Paralipomenon 28, 4)
dimiseruntque viri bellatores prædam et universa quæ ceperant coram principibus et omni multitudine (Liber II Paralipomenon 28, 14)
et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato (Liber II Paralipomenon 29, 24)
omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum (Liber II Paralipomenon 29, 28)
placuitque sermo regi et omni multitudini (Liber II Paralipomenon 30, 4)
fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo (Liber II Paralipomenon 31, 20)
qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam quæ inlata fuerat in domum Domini et quam congregaverant Levitæ janitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israël ab omni quoque Juda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem (Liber II Paralipomenon 34, 9)
dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia boumque tria milia hæc de regis universa substantia (Liber II Paralipomenon 35, 7)
non fuit phase simile huic in Israël a diebus Samuhelis prophetæ sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit phase sicut Josias sacerdotibus et Levitis et omni Juda et Israël qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 35, 18)