Encontrados 35 resultados para: Nova Creatura

  • omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis præceptis ut pueri tui custodirentur inlæsi (Liber Sapientiae 19, 6)

  • in populo magno non agnoscar quæ est enim anima mea in tam inmensa creatura (Liber Ecclesiasticus 16, 17)

  • illic præclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum (Liber Ecclesiasticus 43, 27)

  • quæ prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam (Liber Isaiae 42, 9)

  • ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina (Liber Isaiae 43, 19)

  • quæ audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quæ nescis (Liber Isaiae 48, 6)

  • quia sicut cæli novi et terra nova quæ ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum (Liber Isaiae 66, 22)

  • ait illis ideo omnis scriba doctus in regno cælorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera (Evangelium secundum Matthaeum 13, 52)

  • et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quæ doctrina hæc nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et obœdiunt ei (Evangelium secundum Marcum 1, 27)

  • et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quæ est hæc nova quæ a te dicitur doctrina (Actus Apostolorum 17, 19)

  • nova enim quædam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint hæc esse (Actus Apostolorum 17, 20)

  • invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque ejus virtus et divinitas ut sint inexcusabiles (Epistula ad Romanos 1, 20)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina