Encontrados 597 resultados para: Nomen
fuerunt autem filii Saul Jonathan et Jesui et Melchisua nomina duarum filiarum ejus nomen primogenitæ Merob et nomen minoris Michol (Liber I Samuelis 14, 49)
et nomen uxoris Saul Ahinœm filia Ahimaas et nomina principum militiæ ejus Abner filius Ner patruelis Saul (Liber I Samuelis 14, 50)
David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Juda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros (Liber I Samuelis 17, 12)
et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen ejus nimis (Liber I Samuelis 18, 30)
requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis juxta lapidem cui est nomen Ezel (Liber I Samuelis 20, 19)
erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen ejus Dœc Idumeus potentissimus pastorum Saul (Liber I Samuelis 21, 7)
evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cujus nomen erat Abiathar fugit ad David (Liber I Samuelis 22, 20)
jura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei (Liber I Samuelis 24, 22)
nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris ejus Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir ejus durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb (Liber I Samuelis 25, 3)
ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti (Liber I Samuelis 25, 25)
adprehensoque unusquisque capite conparis sui defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon (Liber II Samuelis 2, 16)
duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitæ de filiis Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin (Liber II Samuelis 4, 2)
