Encontrados 597 resultados para: Nomen

  • pergensque Judas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman et Tholmai (Liber Iudicum 1, 10)

  • atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cujus nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum (Liber Iudicum 1, 11)

  • abiit autem Judas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema (Liber Iudicum 1, 17)

  • et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino (Liber Iudicum 2, 5)

  • quod cum audissent qui habitabant in turre Sycimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi fœdus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat qui erat valde munitus (Liber Iudicum 9, 46)

  • dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te (Liber Iudicum 13, 17)

  • cui ille respondit cur quæris nomen meum quod est mirabile (Liber Iudicum 13, 18)

  • peperit itaque filium et vocavit nomen ejus Samson crevitque puer et benedixit ei Dominus (Liber Iudicum 13, 24)

  • cumque hæc canens verba conplesset projecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi quod interpretatur elevatio Maxillæ (Liber Iudicum 15, 17)

  • aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egressæ sunt ex eo aquæ quibus haustis refocilavit spiritum et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla usque in præsentem diem (Liber Iudicum 15, 19)

  • ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judæ qui locus ex eo tempore castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Cariathiarim (Liber Iudicum 18, 12)

  • dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur (Liber Ruth 2, 19)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina