Encontrados 12904 resultados para: No
et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai ædificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen ejus (Liber Genesis 12, 8)
cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum dixit Sarai uxori suæ novi quod pulchra sis mulier (Liber Genesis 12, 11)
vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset (Liber Genesis 12, 18)
in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini (Liber Genesis 13, 4)
nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter (Liber Genesis 13, 6)
homines autem Sodomitæ pessimi erant et peccatores coram Domino nimis (Liber Genesis 13, 13)
movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit juxta convallem Mambre quod est in Hebron ædificavitque ibi altare Domino (Liber Genesis 13, 18)
duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo (Liber Genesis 14, 4)
igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim (Liber Genesis 14, 5)
et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorræ rexque Adamæ et rex Seboim necnon et rex Balæ quæ est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri (Liber Genesis 14, 8)
necnon et Loth et substantiam ejus filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis (Liber Genesis 14, 12)
et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quæ est ad levam Damasci (Liber Genesis 14, 15)