Encontrados 12904 resultados para: No
hæ generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium (Liber Genesis 11, 10)
vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias (Liber Genesis 11, 11)
porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale (Liber Genesis 11, 12)
vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias (Liber Genesis 11, 19)
vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias (Liber Genesis 11, 23)
vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare (Liber Genesis 11, 24)
vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias (Liber Genesis 11, 25)
duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchæ et patris Jeschæ (Liber Genesis 11, 29)
et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran (Liber Genesis 11, 32)
faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus (Liber Genesis 12, 2)
egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran (Liber Genesis 12, 4)
apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui ædificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei (Liber Genesis 12, 7)