Encontrados 12904 resultados para: No
vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me (Liber Genesis 16, 13)
peperitque Abræ filium qui vocavit nomen ejus Ismaël (Liber Genesis 16, 15)
octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem (Liber Genesis 16, 16)
postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus (Liber Genesis 17, 1)
nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te (Liber Genesis 17, 5)
et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis fœdere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te (Liber Genesis 17, 7)
infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra (Liber Genesis 17, 12)
masculus cujus præputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit (Liber Genesis 17, 14)
dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram (Liber Genesis 17, 15)
cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet (Liber Genesis 17, 17)
et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen ejus Isaac et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum et semini ejus post eum (Liber Genesis 17, 19)
pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero (Liber Genesis 17, 21)