Encontrados 1395 resultados para: Negotiatum Regem David:
et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et juga boum in usum lignorum (Liber II Samuelis 24, 22)
omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum (Liber II Samuelis 24, 23)
cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta (Liber II Samuelis 24, 24)
et ædificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terræ et cohibita est plaga ab Israël (Liber II Samuelis 24, 25)
et rex David senuerat habebatque ætatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat (Liber I Regum 1, 1)
dixerunt ergo ei servi sui quæramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem (Liber I Regum 1, 2)
quæsierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israël et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem (Liber I Regum 1, 3)
Sadoc vero sacerdos et Banajas filius Jojadæ et Nathan propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum Adonia (Liber I Regum 1, 8)
dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat (Liber I Regum 1, 11)
vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex jurasti mihi ancillæ tuæ dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias (Liber I Regum 1, 13)
ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei (Liber I Regum 1, 15)
inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit vis (Liber I Regum 1, 16)