Encontrados 3552 resultados para: Man
et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur (Liber Numeri 2, 20)
feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum (Liber Numeri 2, 34)
hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur (Liber Numeri 3, 3)
jubente Aaron et filiis ejus portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari (Liber Numeri 4, 27)
hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis (Liber Numeri 4, 28)
hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis (Liber Numeri 4, 33)
hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum fœderis hos numeravit Moses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Mosi (Liber Numeri 4, 37)
hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron juxta imperium Domini per manum Mosi (Liber Numeri 4, 45)
loquere ad filios Israël vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quæ solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint (Liber Numeri 5, 6)
et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit (Liber Numeri 5, 10)
cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput ejus et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiæ ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit (Liber Numeri 5, 18)
tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius (Liber Numeri 5, 25)
