Encontrados 8031 resultados para: Ló
et vidi et audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cælum dicentis voce magna væ væ væ habitantibus in terra de ceteris vocibus tubæ trium angelorum qui erant tuba canituri (Apocalypsis Ioannis 8, 13)
et quintus angelus tuba cecinit et vidi stellam de cælo cecidisse in terram et data est illi clavis putei abyssi (Apocalypsis Ioannis 9, 1)
et habebant capillos sicut capillos mulierum et dentes earum sicut leonum erant (Apocalypsis Ioannis 9, 8)
et habebant loricas sicut loricas ferreas et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum (Apocalypsis Ioannis 9, 9)
et sextus angelus tuba cecinit et audivi vocem unum ex cornibus altaris aurei quod est ante oculos Dei (Apocalypsis Ioannis 9, 13)
dicentem sexto angelo qui habebat tubam solve quattuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Eufrate (Apocalypsis Ioannis 9, 14)
et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita equorum erant tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur (Apocalypsis Ioannis 9, 17)
potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum nam caudæ illorum similes serpentibus habentes capita et in his nocent (Apocalypsis Ioannis 9, 19)
et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube et iris in capite ejus et facies ejus erat ut sol et pedes ejus tamquam columna ignis (Apocalypsis Ioannis 10, 1)
et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas (Apocalypsis Ioannis 10, 3)
et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et audivi vocem de cælo dicentem signa quæ locuta sunt septem tonitrua et noli ea scribere (Apocalypsis Ioannis 10, 4)
et juravit per viventem in sæcula sæculorum qui creavit cælum et ea quæ in illo sunt et terram et ea quæ in ea sunt et mare et quæ in eo sunt quia tempus amplius non erit (Apocalypsis Ioannis 10, 6)