Encontrados 8031 resultados para: Ló
et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitæ et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris secundum opera ipsorum (Apocalypsis Ioannis 20, 12)
et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de cælo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Apocalypsis Ioannis 21, 2)
et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quæ prima abierunt (Apocalypsis Ioannis 21, 4)
timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda (Apocalypsis Ioannis 21, 8)
et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni (Apocalypsis Ioannis 21, 9)
et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de cælo a Deo (Apocalypsis Ioannis 21, 10)
et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël (Apocalypsis Ioannis 21, 12)
ab oriente portæ tres et ab aquilone portæ tres et ab austro portæ tres et ab occasu portæ tres (Apocalypsis Ioannis 21, 13)
et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni (Apocalypsis Ioannis 21, 14)
et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas ejus et murum (Apocalypsis Ioannis 21, 15)
et civitas in quadro posita est et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo ejus æqualia sunt (Apocalypsis Ioannis 21, 16)
et ambulabunt gentes per lumen ejus et reges terræ adferent gloriam suam et honorem in illam (Apocalypsis Ioannis 21, 24)