Encontrados 8031 resultados para: Ló
loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister ejus Josue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo (Liber Exodus 33, 11)
si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc (Liber Exodus 33, 13)
et ait Moses si non tu ipse præcedes ne educas nos de loco isto (Liber Exodus 33, 15)
in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram (Liber Exodus 33, 16)
dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine (Liber Exodus 33, 17)
qui ait ostende mihi gloriam tuam (Liber Exodus 33, 18)
et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petram (Liber Exodus 33, 21)
cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petræ et protegam dextera mea donec transeam (Liber Exodus 33, 22)
noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen ejus Deus est æmulator (Liber Exodus 34, 14)
vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogæ et postquam locutus est (Liber Exodus 34, 31)
quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata (Liber Exodus 34, 34)
qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos (Liber Exodus 34, 35)