Encontrados 75 resultados para: Josaphat

  • cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuæ profectisque eis stans Josaphat in medio eorum dixit audite me Juda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis ejus et cuncta evenient prospera (Liber II Paralipomenon 20, 20)

  • venit ergo Josaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum inveneruntque inter cadavera variam supellectilem vestes quoque et vasa pretiosissima et diripuerunt ita ut omnia portare non possent nec per tres dies spolia auferre pro prædæ magnitudine (Liber II Paralipomenon 20, 25)

  • reversusque est omnis vir Juda et habitatores Hierusalem et Josaphat ante eos in Hierusalem cum lætitia magna eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis (Liber II Paralipomenon 20, 27)

  • quievitque regnum Josaphat et præbuit ei Deus pacem per circuitum (Liber II Paralipomenon 20, 30)

  • regnavit igitur Josaphat super Judam et erat triginta quinque annorum cum regnare cœpisset viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Azuba filia Selachi (Liber II Paralipomenon 20, 31)

  • reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Hieu filii Anani quæ digessit in libro regum Israël (Liber II Paralipomenon 20, 34)

  • post hæc iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israël cujus opera fuerunt impiissima (Liber II Paralipomenon 20, 35)

  • prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Josaphat dicens quia habuisti fœdus cum Ochozia percussit Dominus opera tua contritæque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis (Liber II Paralipomenon 20, 37)

  • dormivit autem Josaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Joram filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 21, 1)

  • qui habuit fratres filios Josaphat Azariam et Hiahihel et Zacchariam et Azariam et Michaël et Saphatiam omnes hii filii Josaphat regis Israël (Liber II Paralipomenon 21, 2)

  • adlatæ sunt autem ei litteræ ab Helia propheta in quibus scriptum erat hæc dicit Dominus Deus David patris tui quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui et in viis Asa regis Juda (Liber II Paralipomenon 21, 12)

  • ipsumque perquirens Ochoziam conprehendit latentem in Samaria adductumque ad se occidit et sepelierunt eum eo quod esset filius Josaphat qui quæsierat Dominum in toto corde suo nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochoziæ (Liber II Paralipomenon 22, 9)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina