Encontrados 75 resultados para: Josaphat

  • igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad (Liber II Paralipomenon 18, 28)

  • dixitque rex Israël ad Josaphat mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex Israël habitu venit ad bellum (Liber II Paralipomenon 18, 29)

  • itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat dixerunt rex Israël iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo (Liber II Paralipomenon 18, 31)

  • reversus est autem Josaphat rex Juda domum suam pacifice in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 19, 1)

  • habitavit ergo Josaphat in Hierusalem rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 19, 4)

  • in Hierusalem quoque constituit Josaphat Levitas et sacerdotes et principes familiarum ex Israël ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus (Liber II Paralipomenon 19, 8)

  • post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammanitis ad Josaphat ut pugnarent contra eum (Liber II Paralipomenon 20, 1)

  • veneruntque nuntii et indicaverunt Josaphat dicentes venit contra te multitudo magna de his locis quæ trans mare sunt et de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quæ est Engaddi (Liber II Paralipomenon 20, 2)

  • Josaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum et prædicavit jejunium universo Juda (Liber II Paralipomenon 20, 3)

  • cumque stetisset Josaphat in medio cœtu Judæ et Hierusalem in domo Domini ante atrium novum (Liber II Paralipomenon 20, 5)

  • et ait adtendite omnis Juda et qui habitatis Hierusalem et tu rex Josaphat hæc dicit Dominus vobis nolite timere nec paveatis hanc multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei (Liber II Paralipomenon 20, 15)

  • Josaphat ergo et Juda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum (Liber II Paralipomenon 20, 18)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina