Encontrados 374 resultados para: Itaque

  • in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum (Liber Iudith 6, 12)

  • finito itaque fletu et per totum diem populorum oratione conpleta consolati sunt Achior (Liber Iudith 6, 16)

  • hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros Chabri et Carmin (Liber Iudith 8, 9)

  • inposuit itaque abræ suæ ascopam vini et vas olei et pulenta et palatas et panes et caseum et profecta est (Liber Iudith 10, 5)

  • videns itaque Holofernem Judith sedentem in conopeo quod erat ex purpura et auro et zmaragdo et lapidibus pretiosis intextum (Liber Iudith 10, 19)

  • videntes itaque filii Israël fugientes illos descenderunt clangentes tubis et ululantes post ipsos (Liber Iudith 15, 3)

  • omnis itaque regio omnisque urbs electam juventutem misit armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii quousque pervenirent ad extremitatem finium suarum (Liber Iudith 15, 6)

  • itaque die septimo cum rex esset hilarior et post nimiam potionem incaluisset mero præcepit Mauman et Bazatha et Arbona et Bagatha et Abgatha et Zarath et Charchas septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant (Liber Esther 1, 10)

  • his itaque gestis postquam regis Asueri deferbuerat indignatio recordatus est Vasthi et quæ fecisset vel quæ passa esset (Liber Esther 2, 1)

  • ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo qui vocatur tebeth septimo anno regni ejus (Liber Esther 2, 16)

  • ivit itaque Mardocheus et fecit omnia quæ ei Hester præceperat (Liber Esther 4, 17)

  • statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester obœdiat voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat (Liber Esther 5, 5)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina