Mosaico decorativo

Encontrados 772 resultados para: Ira

  • et cum audissent viri verba ejus considerabant faciem ejus et erat in oculis eorum stupor quoniam mirabantur pulchritudinem ejus nimis (Liber Iudith 10, 14)

  • et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi (Liber Iudith 11, 17)

  • placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne et coram pueris ejus et mirabantur ad sapientiam ejus et dicebant alter ad alterum (Liber Iudith 11, 18)

  • et pendebant ex omni parte tentoria ærii coloris et carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide dispositi erant quod mira varietate pictura decorabat (Liber Esther 1, 6)

  • quæ rennuit et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat venire contempsit unde iratus rex et nimio furore succensus (Liber Esther 1, 12)

  • eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis januam morabatur irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui janitores erant et in primo palatii limine præsidebant volueruntque insurgere in regem et occidere eum (Liber Esther 2, 21)

  • quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est valde (Liber Esther 3, 5)

  • et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se amicos et Zares uxorem suam (Liber Esther 5, 10)

  • rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum (Liber Esther 7, 7)

  • suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit (Liber Esther 7, 10)

  • apud omnes populos urbes atque provincias quocumque regis jussa veniebant mira exultatio epulæ atque convivia et festus dies in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cærimoniis jungerentur grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat (Liber Esther 8, 17)

  • dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine (Liber Iob 3, 4)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina