Encontrados 772 resultados para: Ira
et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum (Liber Thobis 5, 19)
tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia ejus (Liber Thobis 12, 20)
tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus (Liber Thobis 12, 22)
quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens præter eum (Liber Thobis 13, 4)
et furore nimio exarsit iracundia magna vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon (Liber Iudith 5, 2)
et factum est cum cessasset loqui Achior verba irati sunt omnes magnates Holofernis et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum (Liber Iudith 5, 26)
et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua et confixus cades inter vulneratos Israël et non respirabis ultra donec extermineris cum illis (Liber Iudith 6, 4)
quemadmodum ipse Holofernis iratus jusserit eum Israhelitis hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israël tunc etiam ipsum Achior diversis jubeat suppliciis interire propter hoc quod dixisset Deus cæli defensor eorum est (Liber Iudith 6, 13)
non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat (Liber Iudith 8, 12)
non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur (Liber Iudith 8, 15)
erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui (Liber Iudith 9, 11)
qui cum vidissent eam stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus (Liber Iudith 10, 7)